Agnoscat omne sæculum

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Agnoscat omne sæculum
venisse vitæ præmium;
post hostis asperi iugum
apparuit redemptio.

Isaias quæ præcinit
completa sunt in Virgine;
annuntiavit Angelus,
Sanctus replevit Spiritus.

Maria ventre concipit
verbi fidelis semine;
quem totus orbis non capit,
portant puellæ viscera.

Adam vetus quod polluit,
Adam novus hoc abluit;
tumens quod ille deicit,
humillimus hic erigit.

Christo sit omnis gloria,
Dei Parentis Filio,
quem Virgo felix concipit
Sancti sub umbra Spiritus.


Latina teksto:

nekonata verkinto, 7-a/8-a jarcento

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 25-an de marto > Anonco de la Sinjoro > vespera laŭdo (1)

Eksteraj ligiloj[redakti]