Apostolorum passio

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Apostolorum passio
diem sacravit sæculi,
Petri triumphum nobilem,
Pauli coronam pæferens.

Coniunxit æquales viros
cruor triumphalis necis;
Deum secutos præsulem
Christi coronavit fides.

Primus Petrus apostolus;
nec Paulus inpar gratia,
electionis vas sacræ,
Petri adæquavit fidem.

Verso crucis vestigio
Simon, honorem dans Deo,
suspensus ascendit, dati
non inmemor oraculi.

Hinc Roma celsum verticem
devotionis extulit,
fundata tali sanguine
et vate tanto nobilis.

Huc ire quis mundum putet,
concurrere plebem poli:
electa gentium caput,
sedes magistri gentium.

Horum, Redemptor, quæsumus,
ut principum consortio
iungas precantes servulos
in sempterna sæcula.


Latina teksto:

Ambrosius

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 29-an de junio > Sanktaj Petro kaj Paŭlo > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]