Aurora surgit lucida

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Aurora surgit lucida
Christi triumphos afferens,
cum corpus eius visere,
Maria, vis et ungere.

Anhela curris; angelus
at ecce lætus prædocet
mortis refractis postibus
redisse quem desideras.

Sed te manet iucundius
intacti amoris præmium,
cum, voce pulsans vilicum,
tuum Magistrum conspicis.

Quæ cum dolenti Virgine
hæsisti acerbo stipiti,
tu prima vivi ab inferis
es testis atque nuntia.

O flos venuste Magdalæ,
o Christi amore saucia,
tu caritatis ignibus
fac nostra corda ferveant.

Da, Christe, tantæ servulæ
dilectionem persequi,
et nos ut in cælestibus
tibi canamus gloriam.


Latina teksto:

Anselmo Lentini, 20-a jarcento

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 22-an de julio > Sankta Maria Magdalena > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]