Aurora velut fulgida

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Aurora velut fulgida,
ad cæli meat culmina
ut sol Maria splendida,
tamquam luna pulcherrima.

Regina mundi hodie
thronum conscendit gloriæ,
illum enixa Filium
qui est ante luciferum.

Assumpta super angelos
omnesque choros cælitum,
cuncta sanctorum merita
transcendit una femina.

Quem foverat in gremio,
locarat in præsepio,
nunc regem super omnia
Patris videt in gloria.

Pro nobis, Virgo virginum,
tuum deposce Filium,
per quam nostra susceperat,
ut sua nobis præbeat.

Sit laus Patri cum Filio
et Spiritu Paraclito,
qui te præ cunctis cælica
exornaverunt gloria.


Latina teksto:

Petrus Damiani

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 15-an de aŭgusto > Ĉielpreno de Maria > horo de la legaĵoj

Eksteraj ligiloj[redakti]