Cælestis formam gloriæ

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Cælestis formam gloriæ,
quam spes quærit Ecclesiæ,
in monte Christus indicat,
qui supra solem emicat.

Res memoranda sæculis:
tribus coram discipulis,
cum Elia, cum Moyse
grata promit eloquia.

Assistunt testes gratiæ,
legis vatumque veterum;
de nube testimonium
sonat Patris ad Filium.

Glorificata facie
Christus declarat hodie
quis honor sit credentium
Deo pie fruentium.

Visionis mysterium
corda levat fidelium,
unde sollemni gaudio
clamat nostra devotio:

Pater, cum Unigenito
et Spiritu Paraclito
unus, nobis hanc gloriam
largire per præsentiam.


Latina teksto:

nekonata verkinto, 13-a jarcento

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 6-an de aŭgusto > Transfiguriĝo de la Sinjoro > horo de la legaĵoj

Eksteraj ligiloj[redakti]