Captator olim piscium

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Captator olim piscium,
iam nunc piscator hominum,
tuis, Andrea, retibus
mundi nos rape fluctibus.

Germanus Petri corpore
nec mortis dispar ordine;
quos una caro genuit,
crux cælo fratres edidit.

O germen venerabile,
o par corona gloriæ!
Ecclesiæ patres pii
crucis sunt æque filii.

Ad Iesum fratri prævius
indexque vitæ strenuus,
et nobis esto miseris
beati dux itineris.

Fratris comes egregius,
Ecclesias impensius
da caritate exercitas
pastori Petro subditas.

Vir Christo dilectissime,
amore fac nos currere,
ut læti adepti patriam
Deo canamus gloriam.


Latina teksto:

nekonata verkinto

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 30-an de novembro > Sankta Andreo > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]