Christe, redemptor omnium, conserva

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Christe, redemptor omnium,
conserva tuos famulos,
beatæ semper Virginis
placatus sanctis precibus.

Beata quoque agmina
cælestium spirituum,
præterita, præsentia,
futura mala pellite.

Vates æterni iudicis
apostolique Domini,
suppliciter exposcimus
salvari vestris precibus.

Martyres Dei incliti
confessoresque lucidi,
vestris orationibus
nos ferte in cælestibus.

Chori sanctarum virginum
monachorumque omnium,
simul cum sanctis omnibus
consortes Christi facite.

Sit Trinitati gloria,
vestrasque voces iungite
ut illi laudes debitas
persolvamus alacriter.


Latina teksto:

nekonata verkinto

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 1-an de novembro > Ĉiuj sanktuloj > vespera laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]