Cohors beata Seraphim

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Cohors beata Seraphim
quem Christus arcte diligit
laudet, chorusque canticis
noster resultet æmulis.

Hic discit, almus edocet
hic unde Verbum prodeat,
sinumque matris impleat,
sinum Patris non deserens.

Felix Ioannes, deligit
et te Magister providus,
ut clara Thabor lumina
hortique cernas tædia.

Tu, raptus in sublimia,
arcana cæli conspicis,
Agni sed et mysteria
Ecclesiæque percipis.

O digne fili Virgine,
successor alti nominis,
nos adde Matri filios,
nos conde Christi in pectore.

Verbo sit ingens gloria,
caro quod est et creditur,
cum Patre et almo Spiritu
in sempiterna sæcula.


Latina teksto:

nekonata verkinto

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 27-an de decembro > Sankta evangeliisto Johano > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]