Cor, arca legem continens

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Cor, arca legem continens
non servitutis veteris,
sed gratiæ, sed veniæ,
sed et misericordiæ;

Cor, sanctuarium novi
intemeratum fœderis,
templum vetusto sanctius
velumque scisso utilius:

Te vulneratum caritas
ictu patenti voluit,
amoris invisibilis
ut veneremur vulnera.

Hoc sub amoris symbolo
passus cruenta et mystica,
utrumque sacrificium
Christus Sacerdos obtulit.

Quis non amantem redamet?
quis non redemptus diligat
et caritate iugiter
hærere Christo gestiat?

Iesu, tibi sit gloria,
qui corde fundis gratiam,
cum Patre et almo Spiritu
in sempiterna sæcula.


Latina teksto:

nekonata verkinto

Breviero:

Festoj en la ordinara tempo > vendredon de la 3-a semajno post Pentekosto > Plej sankta Koro de Jesuo > horo de la legaĵoj

Eksteraj ligiloj[redakti]