Divina vox te deligit

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Divina vox te deligit,
piscator, ac pro retibus
remisque qua tu gloria
cæli refulges clavibus!

Tenax amoris proferens
ac dulce testimonium,
omnes amor quos laverat
oves regendas accipis.

Lapsus, superno robore
tu petra stas Ecclesiæ,
qua splendet illa sæculis
nullis subacta viribus.

Tu, Petre, Christi oraculo
luces magister omnium,
fratresque firmas, providus
tu verba vitæ nuntias.

Gregem fac unum, prospera
lætis in ævum fructibus,
salvumque ab hostis impetu
ad lucis adduc pabula.

Sit summa Christo gloria,
qui nos tuis suffragiis
intrare cæli ianuam
det in superna gaudia.


Latina teksto:

nekonata verkinto

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 22-an de februaro > Katedro de Sankta apostolo Petro > vespera laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]