Excelsam Pauli gloriam

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Excelsam Pauli gloriam
concelebret Ecclesia,
quem mire sibi apostolum
ex hoste fecit Dominus.

Quibus succensus æstibus
in Christi nomen sæviit,
exarsit his impensius
amorem Christi prædicans.

O magnum Pauli meritum!
Cælum conscendit tertium,
audit verba mysterii
quæ nullis audet eloqui.

Dum verbi spargit semina,
seges surgit uberrima;
sic cæli replent horreum
bonorum fruges operum.

Micantis more lampadis
perfundit orbem radiis;
fugat errorum tenebras,
ut sola regnet veritas.

Christo sit omnis gloria,
cum Patre et almo Spiritu,
qui dedit vas tam fulgidum
electionis gentibus.


Latina teksto:

nekonata verkinto

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 25-an de januaro > Konvertiĝo de sankta apostolo Paŭlo > vespera laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]