Festiva canimus

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Festiva canimus laude Hieronymum,
qui nobis radiat sidus ut eminens
doctrinæ meritis ac simul actibus
vitæ fortis et asperæ.

Hic verbum fidei sanctaque dogmata
scrutando studuit pandere lucide,
aut hostes, vehemens ut leo, concitus
acri voce refellere.

Insudans alacer prata virentia
Scripturæ coluit cælitus editæ;
ex his et locuples dulcia protulit
cunctis pabula gratiæ.

Deserti cupiens grata silentia,
ad cunas Domini pervigil astitit,
ut carnem crucians se daret intime
Patri munus et hostiam.

Tanti nos, petimus te, Deus optime,
doctoris precibus dirige, confove,
ut lætas liceat nos tibi in omnia
laudes pangere sæcula.


Latina teksto:

Anselmo Lentini OSB, 20-a jarcento

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 30-an de septembro > Sankta Hieronimo (Ĵeromo) > matena laŭdo
Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 30-an de septembro > Sankta Hieronimo (Ĵeromo) > vespera laŭdo

Eksteraj ligoj[redakti]