Hymnum canentes martyrum

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Hymnum canentes martyrum
dicamus Innocentium,
quos terra deflens perdidit,
gaudens sed æthra suscipit;

Quos rex peremit impius,
pius sed Auctor colligit,
secum beatos collocans
in luce regni perpetis.

Præclara Christo splenduit
mors innocens fidelium;
cælis ferebant angeli
bimos et infra parvulos.

O quam beata civitas,
in qua Redemptor nascitur,
notque primæ martyrum
in qua dicantur hostiæ!

Astant nitentes fulgidis
eius throno nunc vestibus,
stolas suas qui laverant
Agni rubentes sanguine.

Iesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna sæcula.


Latina teksto:

Beda la Honorinda

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 28-an de decembro > Sanktaj Senkulpaj Infanoj > horo de la legaĵoj

Eksteraj ligiloj[redakti]