Iam cæca vis mortalium

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Iam cæca vis mortalium
venerans inanes nænias,
vel æra vel saxa algida
vel ligna credebat Deum.

Hæc dum sequuntur perfidi,
prædonis in ius venerant
et mancipatam fumido
vitam barathro inmerserant:

Stragem sed istam non tulit
Christus cadentum gentium;
impune ne forsan sui
Patris periret fabrica.

Mortale corpus induit
ut, excitato corpore,
mortis catenam frangeret
hominemque portaret Patri.

Hic ille natalis dies,
quo te Creator arduus
spiravit et limo indidit,
Sermone carnem glutinans.

O quanta rerum gaudia
alvus pudica continet,
ex qua novellum sæculum
procedit et lux aurea!

Iesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna sæcula.


Latina teksto:

Prudentius

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 25-an de marto > Anonco de la Sinjoro > horo de la legaĵoj

Eksteraj ligiloj[redakti]