Immensa et una, Trinitas

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Immensa et una, Trinitas,
cuius potestas omnia
facit regitque tempora
et exstat ante sæcula.

Tu sola pleno sufficis
tibi beata gaudio;
tu pura, simplex, provida,
cælos et orbem contines.

Omnis, Pater, fons gratiæ,
lumen paternæ gloriæ,
Sancte utriusque Spiritus
interminata caritas.

Ex te suprema origine,
Trias benigna, profluit
creata quicquid sustinet,
quicquid decore perficit.

Quos et corona muneras
adoptionis intimæ,
nos templa fac nitentia
tibi placere iugiter.

O viva lux, nos angelis
da iungi in aula cælica,
ut grati amoris laudibus
te concinamus perpetim.


Latina teksto:

nekonata aŭtoro

Breviero:

Festoj en la ordinara tempo > plej sankta Triunuo > vespera laŭdo (1)

Eksteraj ligiloj[redakti]