In martyris Laurentii

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

In martyris Laurentii
non incruento prœlio,
armata pugnavit Fides
proprii cruoris prodiga.

Hic primus e septem viris
qui stant ad aram proximi,
levita sublimis gradu
et ceteris præstantior.

Hic dimicans fortissimus
non ense præcinxit latus,
hostile sed ferrum retro
torquens in auctorem tulit.

Sic, sancte Laurenti, tuam
nos passionem quærimus;
quod quisque supplex postulat,
fert impetratum prospere,

Dum cæli inenarrabili
allectus urbi municeps,
æternæ in arce curiæ
gestas coronam civicam.

Honor Patri cum Filio
et Spiritu Paraclito,
qui nos tuis suffragiis
ditent perenni laurea.


Latina teksto:

Prudentius

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 10-an de aŭgusto > Sankta diakono Laŭrenco > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]