In plausu grati carminis

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

In plausu grati carminis
adsit nova lætitia,
dum Dei matris Virginis
sumit vita principia.

Maria, mundi gloria,
lucis æternæ filia,
te præservavit Filius
ab omni labe penitus.

Originalis macula
cuncta respersit sæcula;
sola post Natum vitiis
numquam contacta diceris.

Caput serpentis callidi
tuo pede conteritur;
fastus gigantis perfidi
David funda devincitur.

Columba mitis, humilis,
fers, carens felle criminis,
signum Dei clementiæ,
ramum virentis gratiæ.

Patri sit et Paraclito
tuoque Nato gloria,
qui sanctitatis unicæ
te munerarunt gratia.


Latina teksto:

nekonata verkinto, 15-a jarcento

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 8-an de decembro > Senmakula Koncipiĝo de Maria > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]