Mole gravati criminum

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Mole gravati criminum
ad te, regina cælitum,
confugientes, poscimus
nostris ut adsis precibus.

Æternæ vitæ ianua,
aurem nobis accommoda,
per quam spes vitæ rediit,
quam Eva peccans abstulit.

Tu princeps, mater Principis,
vitam deposce famulis,
et pænitendi spatia
nobis indulgens impetra.

Orante te, sanctissima,
sanctorum orant agmina;
tuis, regina, precibus
concilietur Dominus.

Regnatrix mater omnium,
vota comple fidelium,
ac vitam nos post fragilem
ad veram perduc requiem.

Sit laus Patri cum Filio
et Spiritu Paraclito,
qui te præ cunctis cælica
exornaverunt gloria.


Latina teksto:

nekonata verkinto

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 22-an de aŭgusto > Beata Virgulino Maria, la Reĝino > vespera laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]