O nata lux de lumine

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

O nata lux de lumine,
Iesu, redemptor sæculi,
dignare clemens supplicum
laudes precesque sumere.

Præ sole vultu flammeus,
ut nix amictu candidus,
in monte dignis testibus
apparuisti conditor.

Vates alumnis abditos
novis vetustos conferens,
utrisque te divinitus
Deum dedisti credere.

Te vox paterna cælitus
suum vocavit Filium,
quem nos fideli pectore
regem fatemur cælitum.

Qui carne quondam contegi
dignatus es pro perditis,
nos membra confer effici
tui beati corporis.

Laudes tibi nos pangimus,
dilectus es qui Filius,
quem Patris atque Spiritus
splendor revelat inclitus.


Latina teksto:

nekonata verkinto, 9-a jarcento

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 6-an de aŭgusto > Transfiguriĝo de la Sinjoro > vespera laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]