O quam glorifica

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

O quam glorifica luce coruscas,
stirpis Davidicæ regia proles,
sublimis residens, virgo Maria,
supra cæligenas ætheris omnes.

Tu cum virgineo mater honore,
cælorum Domino pectoris aulam
sacris visceribus casta parasti;
natus hinc Deus est corpore Christus:

Quem cunctus venerans orbis adorat,
cui nunc rite genu flectitur omne,
a quo te petimus subveniente
abiectis tenebris gaudia lucis.

Hoc largire, Pater luminis omnis,
Natum per proprium, Flamine Sancto,
qui tecum nitida vivit in æthra
regnans, ac moderans sæcula cuncta.


Latina teksto:

nekonata verkinto, 9-a jarcento

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 22-an de aŭgusto > Beata Virgulino Maria, la Reĝino > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]