Orbis patrator optime

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Orbis patrator optime,
quæcumque sunt qui dextera
magna creasti, nec regis
minore providentia,

Adesto supplicantium
tibi reorum cœtui,
lucisque sub crepusculum
lucem novam da mentibus.

Tuusque nobis angelus,
signatus ad custodiam,
hic adsit, a contagio
qui criminum nos protegat.

Nobis draconis æmuli
calumnias exterminet,
ne rete fraudulentiæ
incauta nectat pectora.

Metum repellat hostium
nostris procul de finibus;
pacem procuret civium,
fugetque pestilentiam.

Deo Patri sit gloria,
qui, quos redemit Filius,
et Sanctus unxit Spiritus,
per angelos custodiat.


Latina teksto:

nekonata verkinto

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 2-an de oktobro > Sanktaj Gardanĝeloj > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]