Quas tibi laudes

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Quas tibi laudes ferimusque vota,
nos tuis possint meritis iuvare,
Martha, quam mire sibi corde iungit
Christus amico.

Te frequens visit Dominus tuaque
in domo degit placida quiete
ac tuis verbis studiisque lætans
teque ministra.

Tu prior fratrem quereris perisse,
cumque germana lacrimata multum,
aspicis vitæ subita Magistri
voce redire.

Quæ fide prompta stabilem fateris
spem resurgendi, Domino probante,
impetra nobis cupide in perenne
pergere regnum.

Laus Deo Patri, Genitoque virtus,
Flamini Sancto parilis potestas,
gloriam quorum petimus per ævum
cernere tecum.


Latina teksto:

eble de Ambrozio el Milano

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 29-an de julio > Sankta Marta > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]