Qui luce splendes ordinis

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Qui luce splendes ordinis
apostolorum maxima,
Thoma, benignus accipe
laudes tibi quas pangimus.

Te lucidis in sedibus
amore Christus collocat;
amore promptus expetis
tu pro Magistro commori.

Te torquet et dilectio
narrantibus cum fratribus
vis certus esse, visere,
palpare Iesu vulnera.

Quantoque cordis gaudio
ipsum misertum conspicis,
Deumque dicis credulus,
fervore adorans pectoris!

Nobisque qui non vidimus
per te fides fit acrior,
fit æstus et potentior
quo Christi amorem quærimus.

Christo sit omnis gloria,
qui te rogante præbeat
nobis fide ambulantibus
ipsum videre perpetim.


Latina teksto:

nekonata verkinto

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 3-an de julio > Sankta Tomaso > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]