Relucens inter principes

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Relucens inter principes
immensæ Dei curiæ,
Bartholomæe, laudibus
nostrisque intende precibus.

In te convertit Dominus
dilectionis oculos,
quem pura insignem conspicit
sinceritate pectoris.

Prophetæ quem cecinerant,
quem longa clamant tempora,
Missias en mirifice
tibi lætanti proditur.

Teque sibi conglutinat
sequelæ talis fœdere,
qua petat crucis aspera,
cæli sedes retribuat.

Christi, qui sæclis imperat,
amicus et apostolus,
Magistro vivis, homines
Magistri vita refoves.

Sit ipsi laus et gloria,
qui, te iuvante meritis,
æternis nos in patria
frui concedat gaudiis.


Latina teksto:

nekonata verkinto

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 24-an de aŭgusto > Sankta Bartolomeo > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]