Sacris sollemniis

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Sacris sollemniis iuncta sint gaudia,
et ex præcordiis sonent præconia;
recedant vetera, nova sint omnia,
corda voces et opera.

Noctis recolitur cena novissima,
qua Christus creditur agnum et azyma
dedisse fratribus iuxta legitima
priscis indulta patribus.

Post agnum typicum expletis epulis,
corpus dominicum datum discipulis,
sic totum omnibus, quod totum singulis,
eius fatemur manibus.

Dedit fragilibus corporis ferculum,
dedit et tristibus sanguinis poculum,
dicens: «Accipite quod trado vasculum;
omnes ex eo bibite».

Sic sacrificium istud instituit,
cuius officium committi voluit
solis presbyteris, quibus sic congruit
ut sumant et dent ceteris.

Panis angelicus fit panis hominum;
dat panis cælicus figuris terminum.
O res mirabilis: manducat Dominum
servus pauper et humilis.

Te, trina Deitas unaque, poscimus;
sic nos tu visitas sicut te colimus:
per tuas semitas duc nos quo tendimus
ad lucem quam inhabitas.


Latina teksto:

Tomaso el Akvino

Breviero:

Festoj en la ordinara tempo > ĵaŭdon de la 2-a semajno post Pentekosto < Plej sankta Korpo kaj Sango de Kristo > horo de la legaĵoj

Eksteraj ligiloj[redakti]