Salve, crux sancta

El Vikifontaro
Jump to navigation Jump to search

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Salve, crux sancta, salve mundi gloria,
vera spes nostra, vera ferens gaudia,
signum salutis, salus in periculis,
vitale lignum vitam portans omnium.

Te adorandam, te crucem vivificam,
in te redempti, dulce decus sæculi,
semper laudamus, semper tibi canimus,
per lignum servi, per te, lignum, liberi.

Laus Deo Patri sit in cruce Filii,
laus coæquali sit Sancto Spiritui;
civibus summis gaudium et angelis,
honor sit mundo crucis exaltatio.


Latina teksto:

Heribertus Rothemburgensis, † 1042

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 14-an de septembro > Gloro de la Kruco > horo de la legaĵoj

Eksteraj ligiloj[redakti]