Te nostra lætis laudibus

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Te nostra lætis laudibus,
Iacobe, tollunt cantica,
quem Christus arte ex retium
ad tanta vexit culmina.

Ipso vocante, concitus
cum fratre linguis omnia,
ipsius et fis nominis
verbique præco fervidus.

Testis potentis dexteræ
præclarus alta conspicis,
in monte celsam gloriam,
tristes in horto angustias.

Qui promptus exstas, poscitur
cum passionis poculum,
tu primus ex apostolis
pro Christi amore plecteris.

Iesu fidelis assecla
satorque lucis cælicæ,
mentes fide clarescere,
da spe foveri pectora.

Christi sequi da sedulos
præcepta nos in sæculo,
hymnos ut olim gloriæ
fundamus illi perpetim.


Latina teksto:

nekonata verkinto

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 25-an de julio > Sankta Jakobo > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]