Veni, præcelsa Domina

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Veni, præcelsa Domina;
Maria, tu nos visita,
quæ iam cognate domui
tantum portasti gaudii.

Veni, iuvamen sæculi,
sordes aufer piaculi,
ac visitando populum
pœnæ tolle periculum.

Veni, stella, lux marium,
infunde pacis radium;
rege quodcumque devium,
da vitam innocentium.

Veni, precamur, visites
nobisque vires robores
virtute sacri impetus,
ne fluctuetur animus.

Veni, virga regalium,
reduc fluctus errantium
ad unitatem fidei,
in qua salvantur cælici.

Veni, tecumque Filium
laudemus in perpetuum,
cum Patre et Sancto Spiritu,
qui nobis dent auxilium.


Latina teksto:

nekonata verkinto, 12-a jarcento

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 31-an de majo > Vizito de la Beata Virgulino Maria > horo de la legaĵoj

Eksteraj ligiloj[redakti]