Veniens, mater inclita

El Vikifontaro
Salti al navigilo Salti al serĉilo

> Ĉefpaĝo:Esperanto
> Kategorio: Brevier-Himno
> Sistema listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj
> Alfabeta listo de ĉiuj latinaj Brevier-Himnoj

Brevier-Himno[redakti]

latine:

Veniens, mater inclita,
cum Sancti dono Spiritus,
nos ut Ioannem visita
in huius carnis sedibus.

Procede, portans parvulum,
ut mundus possit credere
et tuæ laudis titulum
omnes sciant extollere.

Saluta nunc Ecclesiam,
ut tuam vocem audiens
exsurgat in lætitia,
adventum Christi sentiens.

Maria, levans oculos,
vide credentes populos:
te quærunt piis mentibus,
his opem feres omnibus.

O veræ spes lætitiæ,
nostræ portus miseriæ,
nos iunge cæli curiæ
ornatos stola gloriæ.

Tecum, Virgo, magnificat
anima nostra Dominum,
qui laude te nobilitat
et hominum et cælitum.


Latina teksto:

eble de Prudentius

Breviero:

Propraj tekstoj laŭ la kalendaro > la 31-an de majo > Vizito de la Beata Virgulino Maria > matena laŭdo

Eksteraj ligiloj[redakti]